monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, III <<<     >>> V

Caput IV

1 Ceterum vitia pecorum et arborum aliarumque rerum mutabilium atque mortalium vel intellectu vel sensu vel vita omnino carentium, quibus eorum dissolubilis natura corrumpitur, damnabilia putare ridiculum est, cum istae creaturae eum modum nutu Creatoris acceperint, ut cedendo ac succedendo peragant infimam pulchritudinem temporum in genere suo istius mundi partibus congruentem.
2 Neque enim caelestibus fuerant terrena coaequanda, aut ideo universitati deesse ista debuerunt, quoniam sunt illa meliora. Cum ergo in his locis, ubi esse talia competebat, aliis alia deficientibus oriuntur et succumbunt minora maioribus atque in qualitates superantium superata vertuntur, rerum est ordo transeuntium.
3 Cuius ordinis decus nos propterea non delectat, quoniam parti eius pro condicione nostrae mortalitatis intexti universum, cui particulae, quae nos offendunt, satis apte decenterque conveniunt, sentire non possumus. Unde nobis, in quibus eam contemplari minus idonei sumus, rectissime credenda praecipitur providentia Conditoris, ne tanti artificis opus in aliquo reprehendere vanitate humanae temeritatis audeamus.
4 Quamquam et vitia rerum terrenarum non voluntaria neque poenalia naturas ipsas, quarum nulla omnino est, cuius non sit auctor et conditor Deus, si prudenter adtendamus, eadem ratione commendant, quia et in eis hoc nobis per vitium tolli displicet, quod in natura placet; nisi quia hominibus etiam ipsae naturae plerumque displicent, cum eis fiunt noxiae, non eas considerantibus, sed utilitatem suam, sicut illa animalia, quorum abundantia Aegyptiorum superbia vapulavit.
5 Sed isto modo possunt et solem vituperare, quoniam quidam peccantes vel debita non reddentes poni a iudicibus iubentur ad solem. Non itaque ex commodo vel incommodo nostro, sed per se ipsam considerata natura dat artifici suo gloriam.
6 Sic est et natura ignis aeterni sine ulla dubitatione laudabilis, quamvis damnatis impiis futura poenalis. Quid enim est igne flammante vigente lucente pulchrius? quid calfaciente curante coquente utilius? quamvis eo nihil sit urente molestius. Idem igitur ipse aliter adpositus perniciosus, qui convenienter adhibitus commodissimus invenitur.
7 Nam eius in universo mundo utilitates verbis explicare quis sufficit? Nec audiendi sunt, qui laudant in igne lucem, ardorem autem vituperant, videlicet non ex vi naturae, sed ex suo commodo vel incommodo. Videre enim volunt, ardere nolunt. Sed parum adtendunt eam ipsam lucem, quae certe et illis placet, oculis infirmis per inconvenientiam nocere, et in illo ardore, qui eis displicet, nonnulla animalia per convenientiam salubriter vivere.